

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 7: Versus 51
Nunquid lex.Quia illi perversi volebant prius esse damnatores quam cognitores, iste vero putabat quod si patienter eum praesentem audirent, forsan essent similes ministris qui maluerunt credere quam tenere. Auctoritate ergo legis vult eos inducere, ut eum prius velint audire.